- ARISTOMACHUS
- I.ARISTOMACHUSAtheniensis scriptor, de vini apparatu. Plin. l. 14. c. 19. Item vir, Solis oriundus, qui amore apum sic flagravit; ut duo de sexaginta annis nihil aliud fecerit. Plin. l. 11. c. 9. et l. 13. c. 24.II.ARISTOMACHUSHeracleota, contra Lacedaemonios pugnatum missus. Thucyd. l. 1.III.ARISTOMACHUSTribunus, memoratur Ael. Lampridio in Heliogabalo, c. 14. Inde itum est in hortos, ubi Varius (i. e. Heliogabalus) invenitur --- qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condidit --- Antiochanus igitur ex Praesfectis unus, milites, qui in hortos venerant, et sacramenti admonitione exoravit, ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus Tribunus retinuerat, remanserant.IV.ARISTOMACHUSfil. Cleodaei, pronepos Herculis. Herodot. l. 6. τῆς οἱ γενομένης μαντείας ἁμαρτὼν, δἰ αὐτὸ καὶ καθόδου τῆς εἱς πελοπόννησον ἥμαρτεν, cum Oraculum sibi editum non recte intelligeret, itidem a via Reditus in Peloponnesum (ut pater eius et avus Hyllus) aberravit, Pausan. l. 2. Erat autem Oraculum tale:Νίκην σοὶ φαίνουσι θεοὶ δἰ ὁδοῖο ςτενύγοων,Victoriam tibi ostendunt Dii per viam angustiarum humidarum.Quod cum is interpretaretur de Isthmo Corinthiaco, per illum aggressus Peloponnesios, in pugna occubuit, Euseb. Praepar. l. 1. c. 20. Pater Temeni, Cresphontis et Aristodemi, qui demum intellexerunt τρίτον καρπὸν, tertium fructum, in oraculo Hyllo dato, non γῆς, terrae, sive triennium, sed γενεὰς, generationes tres: et ςτενύγοην in altero Oraculo, non Isthmum Corinthiacum, sed fretum illud esse, inter Rhium et Antiochium, quod Aetolos dirimit a Peloponneso. Apollodor. l. 2. et Euseb. d. l. Vide Aristodemus, Cresphon, Themenus. Item hostis Cardianorum, ut videtur ex Polyaen. l. 5. c. 41.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.